- LEPUS
- I.LEPUSinter sidera relatus, Graecis Astronomis δασύπους dicitur, de quo Germanicus in Arateis, ad tit. Dasypus,Tu parvum leporem perpende sub Orione.Item, Lepus, sub pedibus Anti-canis et Orionis constitutus est. Hinc dicitur Orionis canem fugere venantis. Nam ut venatorem eum finxêrunt-ita leporem ei ad pedes fugientem finxêrunt. Et paulo post, Nonnulli a Mercurio inter astra collocatum dicunt, propter nimiam velocitatem: sive quod inter quadrupedes plus pariat, et quosdam fetus pariat quosdam vero in ventre habeat; sicut Aristot. Philosophus ait, qui de animalium ratione disseruit. Vide Bochart. d. l. ubi inter alia Plin. leporem a dasypode, distinguentem, pluribus refellit: de Lepore vero marino, cuius esu Titus Imp. periit, Voss. de orig. et progr. Idol. l. 4. c. 50.II.LEPUSquasi levipesa celeritate pedum, Varroni de Re Rust. l. 3. c. 4. Caninio est Graeco Λαγὼς, aliis ex Aeol. λέπορις, nonnullis ὑπὸ τȏυ λάειν, i. e. aspicere: animal enim est vigilantissimum, quod clausis palpebris vigilare, adapertis dormire, scribit Xenoph. inter animalia immunda recensetur Lev. c. 11. v. 16. ubi voce Hebr. arnebeth, hoc animal intelligi, multis docet Bochart. quam vis enim ruminet, divisam tamen ungulam non habet, h. e. bifidam aut bisulcam, πολυχιδὴς namque est. Insupet carne eius crassum sanguinem et melanch olicum gigni, tradunt Medicorum Principes. Unde Zacharias Papa ad Bonifacium Ep. 12. Christianos admonet, ut ab eius esu sibi caveant. Sed et in libidinem valde proclivis, sexûsque adeo ambigui est, ut non pauci credidetint, vel nullum in hoc genere inarem reperiri, quod perabsurdum; vel marem in feminam et vicissim transmutari, quod inde ortum, quia sexûs differentias in lepore secernere difficillimum est; unde cum genericum alias animalium nomen apud Hebraeos masculine soleat efferri, ut mas feminam includat, hîc contra vox arnebeth femininam terminationem habet, ut fem ina includat marem. Est autem arnebeth, compositum ex Gap desc: Hebrew et carpere terrae proventum, cui quantum haec animalia noceant, docet ab iis vastata, ins. Leros apud hygin. Astronom. l. 2. c. lepus: Astypalaea, apud Arthen. l. 9. c. 14. Carpathus, apud Polluc. l. 5. c. 12. s. 1. etc. Sunt et qui timiditatis nomine leporem reum peragentes. propterea prohibitum in sacris volunt. Vide infra in voce Porca. Et certe si a velocitate cursûs ea arcessenda, Ο᾿υδὲν τῶ ὅντων ἰσομέγεθες τούτῳ ὅμοιόν ἐςτι πρὸς δρόμον, ut ait Xen. Gyneget. Nullum est animal par magnitudine lepori, quod eum aequet cursu. Ad quem proin universa eius membra, caput, collum, scapulas, crura, pectus, latera, ilia, coxas, femora, pedes, affabre conformavit Natura: Et quamvis caudam habeat ad cursum minus idoneam, quippe quae ad corpus dirigendum propter brevitatem apta non est, auribus se ad cursum incitat eumqueve moderatur, quo sine longae illi obtigêre divinitus, quam in rem Vide Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 63. Interim Romanis in epularum delitiis lepores fuêre. Et quidem, ut in avibus turdo, in quadrupedibus maioribus apro, sic in minoribus lepori primas tribuit Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 91. cuius Epigraphe Lepus.Inter aves tudus, si quis me iudice certet,Inter quadrupedes gloria prima lepus.Est autem mattea s. mattya, Gr. ματτύα, Aristoph. Athen. Aliis, epularum lautitiae. Et Iuv. Sat. 11. l. 4. v. 138.Sumine cum magno lepus, atque aper, et pygargus.Neque vero ubique talis, sed in leporibus maxime sapere existimabantur, cum anteriori parte armi, tum posterori coxae. Mart. iterum l. 7. Epigr. 19. v. 4. cuius Epigraphe in Sanctram.Ter poscit apri glandulas, quater lumbumEt utramqueve coxam leporis, et duos armos.Nec semper; sed sapidiores ac delicatiores multo, carnes habitae leporum, qui bimestres solum forent aut trimestres vel summum octimestres; praecipue si in montanis essent locis serpyllo ac pulegio pasti. Quo fine et saginabantur in caveis locoqueve clauso, quod Varronis aetate primum apud Rom. coepisse, docet ex eo Macrob. Sat. l. 2. c. 9. Quod vero pulchritudinem quoque homini conciliare leporinam carnem creditum olim, ut est apud Plin. l. 28. c. 19. Mart. l. 5. Epigr. 5. cuius Epigraphe ad Sextum, et Lamprid. in Alex. Seu. qui leporina quottidie vescebatur, non aliunde ortum iudicat Bochart. quam quia ad leporis nomen alludit lepos, leporis, a quorum isto aliquem lepidum vocamus. Quasi, uti lepidus est, cui multus inest lepos: ita et cui lepus comestus, eo amoribus suis lepidior formosiorqueve videretur. Nec enim dictorum omnium causae virorum gravium iudicio peti debent: sed subinde eas ab amantium amentiumque nugis arcessere, ratio iubet, Voss. l. cit. c. 66. At, quibus leporina vesci nesas erat, ad voluptatem saltem lepores alebant Britanni, uti discimus ex Sabellico l. 6. Enn. 6. Alterutri ut inservirent fini, capiendi erant; cui capturae, uti et aucupio, Pana praefecêrunt s. Faunum Vett. uti videre est apud Prop. l. 3. Eleg. 13. v. 43. et seqq.Et leporem, quicunqueve venis, venaberis hospesEt si forte meo tramite quaeris avem.Et me Pana tibi comitem de rupe vocato,Sive petas calamo praemia sive cane.Ut de pelle pilisqueve aliquid addam: Vestes leporino pilo facere, tentatum est, inquit Plin. l. 8. c. 55. tactu non perinde molli, ut in cute. Boleslaus vero III. Polon. Rex Palatino cuidam, quod bello contra Russos fugisset, leporis pelle, unâ cum colo et fuso, transmisso,impatientia ignominiae eum ad suspendium adegit, apud Cromer. l. 6. etc. Hinc Leporaria, i. e. vivaria ferarum muris undique septa, a Fulvio Hirpino primum condita, teste Plin. ita enim vocata olim ex Varrone videmus de re Rust. l. 3. Villaticae pastionis tria sunt genera. Ornithones, Leporaria, Piscinae. Indidem uni ex Ptolemaeis Lagi, s. Leporis nomen, ad posteros quoque transmissum, qui hinc Lagidae appellati etc. Vide plura de hoc animali, apud Plin. ubi supra, Salmas. ad Solin. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 54. et seqq. Alios: nec non supra, in verbo Excitare, Hiems, ac infra Muscus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.